Skip to content
Opens in a new window

[1] Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.

[2] Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris.

[3] Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium.

[4] Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant.

[5] Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:

[6] " Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,

[7] ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.

[8] Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.

[9] Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam ".

[10] Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum.

[11] Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament.

[12] Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient.

[13] Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit.

[14] " Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul.

[15] Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.

[16] Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos ".

[17] Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: " Vos dii nostri ".

[18] Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum.

[19] Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini?

[20] Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis.

[21] Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere.

[22] Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: " Redde! ".

[23] Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura?

[24] Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius.

[25] Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.

Isaiae — Chapters