[1] Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino!
[2] Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter.
[3] Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim;
[4] et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit.
[5] In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi sui
[6] et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo vertentibus proelium usque ad portam.
[7] Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio.
[8] Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
[9] Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
[10] Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi.
[11] Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum,
[12] cui dixerat: " Haec requies, reficite lassum; et hoc est refrigerium ". Et noluerunt audire.
[13] Et erit eis verbum Domini: " Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi ", ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et illaqueentur et capiantur.
[14] Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
[15] Dixistis enim: " Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus ".
[16] Idcirco haec dicit Dominus Deus: " Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
[17] Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt.
[18] Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
[19] Quandocumque pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo pertransibit, in die et in nocte, et erit tantummodo horrendum intellegere auditum ".
[20] Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit.
[21] Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam.
[22] Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram.
[23] Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum.
[24] Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit humum suam?
[25] Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis?
[26] Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum.
[27] Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in baculo.
[28] Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum.
[29] Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit consilium, magnificavit sapientiam.