[1] " Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: "Ecce ego, ecce ego!" ad gentem, quae non invocabat nomen meum.
[2] Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas;
[3] populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres,
[4] qui morantur in sepulcris et in locis occultis pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis eorum,
[5] qui dicunt: "Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te". Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die.
[6] Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum
[7] iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum ".
[8] Haec dicit Dominus: " Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: "Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo", sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
[9] Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
[10] Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me.
[11] Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et amphoram impletis Meni,
[12] numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis ".
[13] Propter hoc haec dicit Dominus Deus: " Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini;
[14] ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis.
[15] Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: "Interficiat te Dominus Deus"; et servos suos vocabit nomine alio.
[16] Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis.
[17] Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor.
[18] Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium.
[19] Et exsultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vox clamoris.
[20] Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit.
[21] Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum.
[22] Non aedificabunt, ut alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei.
[23] Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum cum eis.
[24] Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis loquentibus, ego exaudiam.
[25] Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo ", dicit Dominus.