Skip to content
Opens in a new window

[1] Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem.

[2] Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.

[3] Et ibunt populi multi et dicent: " Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius "; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.

[4] Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium.

[5] Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.

[6] Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt.

[7] Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius;

[8] et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.

[9] Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis.

[10] Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.

[11] Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.

[12] Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur;

[13] et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan

[14] et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos

[15] et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum

[16] et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra.

[17] Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa,

[18] et idola penitus conterentur.

[19] Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

[20] In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.

[21] Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

[22] Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?

Isaiae — Chapters