[1] Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta,
[2] clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello;
[3] cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt.
[4] Propterea dixi: " Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ".
[5] Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem.
[6] Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum.
[7] Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta.
[8] Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
[9] et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris.
[10] Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum;
[11] et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
[12] Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum;
[13] et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: " Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ".
[14] Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: " Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ", dicit Dominus, Deus exercituum.
[15] Haec dicit Dominus, Deus exercituum: " Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii:
[16] "Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?". Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi.
[17] Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens.
[18] In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
[19] Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te.
[20] Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
[21] et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae.
[22] Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
[23] Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui.
[24] Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
[25] In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est ".