Skip to content
Opens in a new window

[1] Oraculum Damasci. " Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.

[2] Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.

[3] Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.

[4] Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;

[5] et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.

[6] Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ", dicit Dominus Deus Israel.

[7] In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;

[8] et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.

[9] In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio,

[10] quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis.

[11] In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit.

[12] Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.

[13] Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.

[14] In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.

Isaiae — Chapters