[1] Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces.
[2] Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam: arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non reaedificabitur.
[3] Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te;
[4] quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab aestu: spiritus enim robustorum quasi imber hiemalis.
[5] Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes.
[6] Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati.
[7] Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes.
[8] Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
[9] Et dicetur in die illa: " Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius.
[10] Quia requiescet manus Domini in monte isto ". Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio;
[11] et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius.
[12] Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.