Skip to content
Opens in a new window

[1] Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei;

[2] et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me

[3] et dixit mihi: " Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor ".

[4] Et ego dixi: " In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo ".

[5] Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.

[6] Et dixit: " Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ".

[7] Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: " Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te ".

[8] Haec dicit Dominus: " In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas;

[9] ut diceres his, qui vincti sunt: "Exite", et his, qui in tenebris: "Revelamini". Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;

[10] non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos.

[11] Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.

[12] Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim ".

[13] Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur.

[14] Et dixit Sion: " Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei ".

[15] Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

[16] Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper.

[17] Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt.

[18] Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. " Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa ".

[19] Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te.

[20] Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: " Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem ".

[21] Et dices in corde tuo: " Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant? ".

[22] Haec dicit Dominus Deus: " Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur.

[23] Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ".

[24] Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?

[25] Quia haec dicit Dominus: " Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo.

[26] Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob ".

Isaiae — Chapters