[1] Et dices in die illa: " Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.
[2] Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ".
[3] Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
[4] Et dicetis in die illa: " Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
[5] Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.
[6] Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ".