[1] In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: " Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives".
[2] Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
[3] et dixit: " Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ". Et flevit Ezechias fletu magno.
[4] Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
[5] " Vade et dic Ezechiae: "Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
[6] et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem".
[7] Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
[8] Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ". Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
[9] Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:
[10] " Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum.
[11] Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam hominem ultra inter habitatores orbis.
[12] Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me.
[13] Prostratus sum usque ad mane, quasi leo sic conterit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam confecisti me.
[14] Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me.
[15] Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae.
[16] Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me;
[17] ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea.
[18] Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
[19] Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
[20] Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini ".
[21] Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
[22] Et dixit Ezechias: " Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?".