[1] Et dixit Dominus ad me: " Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
[2] Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae;
[3] et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: " Voca nomen eius Maher Salal Has Baz,
[4] quia antequam sciat puer clamare: "Pater mi" et "Mater mea", afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ".
[5] Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:
[6] " Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae,
[7] propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius;
[8] et ibit per Iudam inundans et diffluens, usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel ".
[9] Clamorem tollite, populi, et consternemini; et audite, universae procul terrae: accingimini et perterremini, accingimini et perterremini.
[10] Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus.
[11] Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
[12] " Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis ".
[13] Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester;
[14] et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
[15] Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur.
[16] Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
[17] Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
[18] Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
[19] Et cum dixerint ad vos: " Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ".
[20] Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
[21] Et transibit per eam afflictus et esuriens; et, cum esurierit, irascetur et maledicet regi suo et deo suo et suspiciet sursum
[22] et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebrae, caligo opprimens et obscuritas diffusa.
[23] Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.