Skip to content
Opens in a new window

[1] Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt.

[2] Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida.

[3] Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt,

[4] et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.

[5] Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior;

[6] stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat.

[7] Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat.

[8] Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.

[9] Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.

[10] Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.

[11] Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros.

[12] Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.

[13] Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem.

[14] Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum,

[15] donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur,

[16] et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit;

[17] et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.

[18] Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis.

[19] Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas.

[20] Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.

Isaiae — Chapters