[1] Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
[2] Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: " Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi.
[3] Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
[4] et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.
[5] Iste dicet: "Domini ego sum", et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: "Domino", et inscribetur nomine Israel ".
[6] Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: " Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
[7] Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
[8] Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim? ".
[9] Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
[10] Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens?
[11] Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
[12] Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
[13] Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
[14] Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
[15] Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
[16] Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: " Vah, calefactus sum, vidi focum ".
[17] Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: " Libera me, quia deus meus es tu ".
[18] Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.
[19] Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: " Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam? ".
[20] Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: " Nonne mendacium est in dextera mea? ".
[21] Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me.
[22] Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te.
[23] Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur.
[24] Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: " Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum?
[25] Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio;
[26] qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: "Habitaberis" et civitatibus Iudae: "Aedificabimini" et deserta eius suscitabo;
[27] qui dico profundo: "Desolare, et flumina tua arefaciam";
[28] qui dico de Cyro: "Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit"; qui dico Ierusalem: "Aedificaberis", et templo: "Fundaberis" ".