Skip to content
Opens in a new window

[1] Taceant ante me insulae, et gentes renovent fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus.

[2] Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius.

[3] Persequetur eos, transibit in pace; semita sub pedibus eius non apparebit.

[4] Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.

[5] Viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt.

[6] Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: " Confortare ".

[7] Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: " Bonum est "; et roborat eum clavis, ut non moveatur.

[8] Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei,

[9] quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: " Servus meus es tu; elegi te et non abieci te ".

[10] Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae.

[11] Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi.

[12] Quaeres eos et non invenies viros, qui rixantur tecum; erunt quasi non sint et veluti nihilum, viri bellantes adversum te.

[13] Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: " Ne timeas; ego auxiliabor tibi.

[14] Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi ", dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel.

[15] Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones.

[16] Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis.

[17] Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.

[18] Aperiam in decalvatis collibus flumina et in medio vallium fontes; ponam desertum in stagna aquarum et terram aridam in rivos aquarum.

[19] Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul,

[20] ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.

[21] Proferte causam vestram, dicit Dominus; afferte, si quid firmum habetis, dixit Rex Iacob.

[22] Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis.

[23] Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul.

[24] Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos.

[25] Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum.

[26] Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: " Iustum est "? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros.

[27] Primus ad Sion: Ecce adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do.

[28] Et vidi, et nemo erat, ex istis nullus consiliator, ut, si eos interrogarem, responderent verbum.

[29] Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.

Isaiae — Chapters