Skip to content
Opens in a new window

[1] Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.

[2] De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.

[3] Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.

[4] Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.

[5] Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ".

[6] Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis.

[7] Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: "Ecce ego cognovi ea ".

[8] Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris.

[9] Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.

[10] Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.

[11] Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.

[12] Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.

[13] Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul.

[14] Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.

[15] Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.

[16] Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.

[17] Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.

[18] Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;

[19] et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.

[20] Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: " Redemit Dominus servum suum Iacob ".

[21] Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.

[22] Non est pax impiis, dicit Dominus.

Isaiae — Chapters