Skip to content
Opens in a new window

[1] Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester.

[2] Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.

[3] Vox clamantis: " In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.

[4] Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana:

[5] et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ".

[6] Vox dicentis: " Clama! ". Et dixi: " Quid clamabo? ". Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;

[7] exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus.

[8] Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.

[9] Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: " Ecce Deus vester,

[10] ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.

[11] Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ".

[12] Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera?

[13] Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi?

[14] Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi?

[15] Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus.

[16] Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum.

[17] Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo.

[18] Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei?

[19] Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius.

[20] Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur.

[21] Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae?

[22] Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;

[23] qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit.

[24] Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos.

[25] " Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego? ", dicit Sanctus.

[26] Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest.

[27] Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: " Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit? ".

[28] Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius.

[29] Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat.

[30] Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur;

[31] qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Isaiae — Chapters