Skip to content
Opens in a new window

[1] Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur;

[2] et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel.

[3] Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam.

[4] Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.

[5] Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,

[6] a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis.

[7] Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius;

[8] Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion.

[9] Obstupescite et admiramini, excaecamini et caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate.

[10] Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit.

[11] Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: " Lege istum ", respondebit: " Non possum, signatus est enim ".

[12] Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: " Lege ", et respondebit: " Nescio litteras ".

[13] Et dixit Dominus: " Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,

[14] ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur ".

[15] Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: " Quis videt nos, et quis novit nos? ".

[16] Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: " Non fecisti me "; et figmentum dicat fictori suo: " Non intellegis "?

[17] Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur?

[18] Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.

[19] Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;

[20] quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,

[21] qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum.

[22] Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: " Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet;

[23] sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt,

[24] et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam ".

Isaiae — Chapters