[1] Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
[2] Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te.
[3] In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium.
[4] Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: " Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi ".
[5] Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro.
[6] Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula.
[7] Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum.
[8] Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae?
[9] Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae.
[10] Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus.
[11] Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius,
[12] et dixit: " Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi ".
[13] Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam.
[14] Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum.
[15] Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
[16] " Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ".
[17] Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.
[18] Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.