Skip to content
Opens in a new window

[1] Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus.

[2] In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua.

[3] Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.

[4] Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

[5] qui exardescitis in terebinthis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in vallibus subter scissuras petrarum?

[6] In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor?

[7] Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias.

[8] Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti.

[9] Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos.

[10] In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: " Vanum est! ". Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti.

[11] Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times?

[12] Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quae non proderunt tibi.

[13] Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum.

[14] Et dicent: " Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei ".

[15] Quia haec dicit Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: " Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum.

[16] Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci.

[17] Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.

[18] Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius.

[19] Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum ".

[20] Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum.

[21] Non est pax impiis, dicit Deus meus.

Isaiae — Chapters