[1] Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.
[2] Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.
[3] Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.
[4] Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
[5] Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.
[6] Haec enim dixit mihi Dominus: " Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.
[7] Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ".
[8] Et clamavit speculator: " Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.
[9] Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ". Et respondit et dixit: " Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ".
[10] Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.
[11] Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: " Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ".
[12] Dixit custos: " Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ".
[13] Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.
[14] Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:
[15] a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.
[16] Quoniam haec dicit Dominus ad me: " Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
[17] et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ".