[1] Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob.
[2] Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos.
[3] Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti,
[4] proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: " Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio?
[5] Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
[6] caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine.
[7] Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt.
[8] Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: "Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos".
[9] Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum.
[10] Universi respondebunt et dicent tibi: "Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es".
[11] Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes.
[12] Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes,
[13] qui dicebas in corde tuo: "In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis;
[14] ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo".
[15] Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci.
[16] Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: "Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
[17] qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
[18] Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua;
[19] tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum.
[20] Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum.
[21] Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum" ".
[22] " Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus;
[23] et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis ", dicit Dominus exercituum.
[24] Iuravit Dominus exercituum dicens: " Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet.
[25] Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur ".
[26] Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes.
[27] Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam?
[28] In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud:
[29] " Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans.
[30] Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam.
[31] Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius ".
[32] Et quid respondebitur nuntiis gentis? " Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ".