Skip to content
Opens in a new window

[1] Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.

[2] Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.

[3] In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum.

[4] Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi.

[5] Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant.

[6] Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

[7] Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans torrentem Salicum ducunt.

[8] Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius.

[9] Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

Isaiae — Chapters