[1] Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
[2] Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum.
[3] Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea.
[4] Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli;
[5] veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
[6] Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
[7] Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet.
[8] Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum.
[9] Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea.
[10] Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
[11] Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo.
[12] Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo.
[13] Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius.
[14] Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
[15] Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;
[16] infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
[17] Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint;
[18] sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur.
[19] Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
[20] Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi,
[21] sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;
[22] et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.