[1] In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae: " Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale.
[2] Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem.
[3] Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te speravit.
[4] Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna.
[5] Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
[6] Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
[7] Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas.
[8] Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae.
[9] Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero. Cum resplenduerint iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
[10] Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini.
[11] Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos.
[12] Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis.
[13] Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui.
[14] Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum.
[15] Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae.
[16] Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis.
[17] Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
[18] Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terrae.
[19] Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem.
[20] Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
[21] Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos ".