Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:16

[1] Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.

[2] Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.

[3] Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.

[4] Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.

[5] Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.

[6] Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.

[7] Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.

[8] Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.

[9] Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.

[10] Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.

[11] Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.

[12] Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus

[13] dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”.

[14] Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ”.

[15] At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.

[16] Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,

[17] et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.

[18] Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

[19] Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,

[20] docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.

Matthaeum — Chapters