[1] Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
[2] ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”.
[3] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”.
[4] Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
[5] Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent.
[6] Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis.
[7] Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca;
[8] haec autem omnia initia sunt dolorum.
[9] Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
[10] Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
[11] et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
[12] Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
[13] qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
[14] Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
[15] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
[16] tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
[17] qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
[18] et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
[19] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
[20] Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
[21] erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
[22] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
[23] Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
[24] Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
[25] Ecce praedixi vobis.
[26] Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere;
[27] sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
[28] Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
[29] Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
[30] Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
[31] et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
[32] Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
[33] Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
[34] Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
[35] Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
[36] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
[37] Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
[38] Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
[39] et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
[40] Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
[41] duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
[42] Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
[43] Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
[44] Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
[45] Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
[46] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
[47] Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
[48] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”,
[49] et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
[50] veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
[51] et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.