Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:33

[1] Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.

[2] Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.

[3] Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim mundata est lepra eius.

[4] Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”.

[5] Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum

[6] et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”.

[7] Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”.

[8] Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

[9] Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”.

[10] Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!

[11] Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;

[12] filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.

[13] Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.

[14] Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;

[15] et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.

[16] Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,

[17] ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”.

[18] Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.

[19] Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.

[20] Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.

[21] Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”.

[22] Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”.

[23] Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.

[24] Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.

[25] Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”.

[26] Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

[27] Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ”.

[28] Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

[29] Et ecce clamaverunt dicentes: “ Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”.

[30] Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.

[31] Daemones autem rogabant eum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”.

[32] Et ait illis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.

[33] Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.

[34] Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.

Matthaeum — Chapters