[1] In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
[2] et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
[3] Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare.
[4] Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea.
[5] Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;
[6] sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt.
[7] Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea.
[8] Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
[9] Qui habet aures, audiat ”.
[10] Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”.
[11] Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
[12] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
[13] Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;
[14] et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
[15] Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
[16] Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
[17] Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
[18] Vos ergo audite parabolam seminantis.
[19] Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
[20] Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,
[21] non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
[22] Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
[23] Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ”.
[24] Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
[25] Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
[26] Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
[27] Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”.
[28] Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”.
[29] Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
[30] sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum” ”.
[31] Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
[32] Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius ”.
[33] Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”.
[34] Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,
[35] ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “ Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
[36] Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam zizaniorum agri ”.
[37] Qui respondens ait: “ Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
[38] ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
[39] inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
[40] Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
[41] mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
[42] et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
[43] Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.
[44] Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
[45] Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
[46] Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
[47] Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;
[48] quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
[49] Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
[50] et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
[51] Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”.
[52] Ait autem illis: “ Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ”.
[53] Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
[54] Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
[55] Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
[56] Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”.
[57] Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
[58] Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.