Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:37

[1] Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.

[2] Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.

[3] Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

[4] Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.

[5] Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.

[6] Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.

[7] Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”.

[8] Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.

[9] Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.

[10] Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ”.

[11] At ille respondens ait: “ Elias quidem venturus est et restituet omnia.

[12] Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ”.

[13] Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.

[14] Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum

[15] et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.

[16] Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”.

[17] Respondens autem Iesus ait: “ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ”.

[18] Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.

[19] Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”.

[20] Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”. (21)

[22] Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,

[23] et occident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.

[24] Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”.

[25] Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.

[26] Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixit illi Iesus: “ Ergo liberi sunt filii.

[27] Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.

Matthaeum — Chapters