Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:55

[1] Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem.

[2] Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.

[3] Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”.

[4] Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos

[5] et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".

[6] Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.

[7] Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”.

[8] Ait illis: “ Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit.

[9] Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.

[10] Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ”.

[11] Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

[12] Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”.

[13] Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.

[14] Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”.

[15] Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

[16] Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei:

[17] “ Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ”.

[18] Dicit illi: “ Quae? ”. Iesus autem dixit: “ Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices,

[19] honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ”.

[20] Dicit illi adulescens: “ Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest? ”.

[21] Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.

[22] Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.

[23] Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.

[24] Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”.

[25] Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “ Quis ergo poterit salvus esse? ”.

[26] Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”.

[27] Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”.

[28] Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

[29] Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.

[30] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Matthaeum — Chapters