Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:44

[1] In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”.

[2] Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum

[3] et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

[4] Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.

[5] Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

[6] Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.

[7] Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!

[8] Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.

[9] Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

[10] Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. (11)

[12] Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit?

[13] Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

[14] Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

[15] Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;

[16] si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;

[17] quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

[18] Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.

[19] Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.

[20] Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”.

[21] Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”.

[22] Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.

[23] Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

[24] Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.

[25] Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.

[26] Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”.

[27] Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.

[28] Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”.

[29] Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”.

[30] Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.

[31] Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.

[32] Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;

[33] non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?”.

[34] Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

[35] Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.

Matthaeum — Chapters