[1] Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius;
[2] et aperiens os suum docebat eos dicens:
[3] “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
[4] Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
[5] Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
[6] Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
[7] Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
[8] Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
[9] Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
[10] Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
[11] Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
[12] Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
[13] Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
[14] Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
[15] neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
[16] Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
[17] Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
[18] Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
[19] Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
[20] Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
[21] Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.
[22] Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis.
[23] Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
[24] relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
[25] Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
[26] Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
[27] Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
[28] Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
[29] Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
[30] Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
[31] Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”.
[32] Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
[33] Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
[34] Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
[35] neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
[36] neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
[37] Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est.
[38] Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".
[39] Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
[40] et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;
[41] et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.
[42] Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
[43] Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
[44] Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
[45] ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
[46] Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
[47] Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
[48] Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.