[1] Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
[2] Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
[3] vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
[4] fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
[5] Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
[6] Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
[7] Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
[8] Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
[9] Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
[10] Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
[11] et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
[12] Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
[13] Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
[14] Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
[15] et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
[16] Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
[17] Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.
[18] Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
[19] Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
[20] et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
[21] Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
[22] Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
[23] Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
[24] dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.
[25] Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”.
[26] Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
[27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”.
[28] Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
[29] Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
[30] Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
[31] Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
[32] Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
[33] et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
[34] Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
[35] Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.
[36] Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
[37] et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”.
[38] Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.
[39] Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
[40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.
[41] Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”;
[42] et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43] Et infremuit in eum statimque eiecit illum
[44] et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
[45] At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.