[1] Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
[2] conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
[3] Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
[4] et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”.
[5] Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
[6] Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”.
[7] Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”.
[8] Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “ Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ”.
[9] Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
[10] Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
[11] Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias
[12] dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”.
[13] At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
[14] Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
[15] Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”.
[16] Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
[17] Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
[18] “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
[19] et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ”.
[20] Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
[21] Qui dixit ei: “ Quid vis? ”. Ait illi: “ Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ”.
[22] Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
[23] Ait illis: “ Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ”.
[24] Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
[25] Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
[26] Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
[27] et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
[28] sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
[29] Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
[30] Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
[31] Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “ Domine, miserere nostri, fili David! ”.
[32] Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “ Quid vultis, ut faciam vobis?”.
[33] Dicunt illi: “ Domine, ut aperiantur oculi nostri ”.
[34] Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.