Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:59

[1] In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae

[2] et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.

[3] Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.

[4] Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.

[5] Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,

[6] et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.

[7] Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?

[8] Facite ergo fructum dignum paenitentiae

[9] et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.

[10] Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.

[11] Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,

[12] cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.

[13] Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.

[14] Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”.

[15] Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum.

[16] Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.

[17] Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.

Matthaeum — Chapters