Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:07

[1] In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu

[2] et ait pueris suis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ”.

[3] Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.

[4] Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.

[5] Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.

[6] Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,

[7] unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.

[8] At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”.

[9] Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari

[10] misitque et decollavit Ioannem in carcere;

[11] et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.

[12] Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.

[13] Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.

[14] Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.

[15] Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.

[16] Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare ”.

[17] Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.

[18] Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.

[19] Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

[20] Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.

[21] Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

[22] Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

[23] Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.

[24] Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.

[25] Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.

[26] Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.

[27] Statimque Iesus locutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.

[28] Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ”.

[29] At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.

[30] Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.

[31] Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicae fidei, quare dubitasti? ”.

[32] Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

[33] Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ Vere Filius Dei es! ”.

[34] Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.

[35] Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,

[36] et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Matthaeum — Chapters