[1] Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:
[2] “ Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ”.
[3] Ipse autem respondens ait illis: “ Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
[4] Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
[5] Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,
[6] non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
[7] Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
[8] "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
[9] sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”.
[10] Et convocata ad se turba, dixit eis: “ Audite et intellegite:
[11] Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
[12] Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “ Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt? ”.
[13] At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
[14] Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”.
[15] Respondens autem Petrus dixit ei: “ Edissere nobis parabolam istam ”.
[16] At ille dixit: “ Adhuc et vos sine intellectu estis?
[17] Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?
[18] Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
[19] De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
[20] Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem ”.
[21] Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
[22] Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”.
[23] Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat post nos ”.
[24] Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”.
[25] At illa venit et adoravit eum dicens: “ Domine, adiuva me! ”.
[26] Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
[27] At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”.
[28] Tunc respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora.
[29] Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.
[30] Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
[31] ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
[32] Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “ Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via ”.
[33] Et dicunt ei discipuli: “ Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? ”.
[34] Et ait illis Iesus: “ Quot panes habetis? ”. At illi dixerunt: “ Septem et paucos pisciculos ”.
[35] Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
[36] et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
[37] Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
[38] Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.
[39] Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.