Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 11:09

[1] Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

[2] “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.

[3] Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,

[4] et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;

[5] dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ”.

[6] Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,

[7] accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.

[8] Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec?

[9] Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”.

[10] Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;

[11] nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.

[12] Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

[13] Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.

[14] Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum

[15] et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta argenteos.

[16] Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.

[17] Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.

[18] Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”.

[19] Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.

[20] Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.

[21] Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”.

[22] Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”.

[23] At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

[24] Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”.

[25] Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.

[26] Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.

[27] Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes:

[28] hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.

[29] Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ”.

[30] Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

[31] Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".

[32] Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.

[33] Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.

[34] Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.

[35] Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

[36] Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.

[37] Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.

[38] Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”.

[39] Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.

[40] Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

[41] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”.

[42] Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”.

[43] Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.

[44] Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.

[45] Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.

[46] Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”.

[47] Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.

[48] Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”.

[49] Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum.

[50] Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.

[51] Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.

[52] Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

[53] An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?

[54] Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”.

[55] In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”.

[56] Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

[57] Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.

[58] Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem.

[59] Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,

[60] et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo

[61] dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”.

[62] Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”.

[63] Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”.

[64] Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.

[65] Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.

[66] Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”.

[67] Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt

[68] dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”.

[69] Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.

[70] At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”.

[71] Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”.

[72] Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”.

[73] Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”.

[74] Tunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit;

[75] et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.

Matthaeum — Chapters