Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter β€’ 9:21

[1] Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.

[2] Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.

[3] Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

[4] dicens: β€œ Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: β€œ Quid ad nos? Tu videris! ”.

[5] Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.

[6] Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: β€œ Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”.

[7] Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.

[8] Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.

[9] Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: β€œ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,

[10] et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”.

[11] Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: β€œ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: β€œ Tu dicis ”.

[12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

[13] Tunc dicit illi Pilatus: β€œ Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ”.

[14] Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

[15] Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.

[16] Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

[17] Congregatis ergo illis dixit Pilatus: β€œ Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ”.

[18] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

[19] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: β€œ Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ”.

[20] Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.

[21] Respondens autem praeses ait illis: β€œ Quem vultis vobis de duobus dimittam? ”. At illi dixerunt: β€œ Barabbam! ”.

[22] Dicit illis Pilatus: β€œ Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ”. Dicunt omnes: β€œ Crucifigatur! ”.

[23] Ait autem: β€œ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: β€œ Crucifigatur! ”.

[24] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: β€œ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”.

[25] Et respondens universus populus dixit: β€œ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”.

[26] Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.

[27] Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.

[28] Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei

[29] et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: β€œ Ave, rex Iudaeorum! ”.

[30] Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.

[31] Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.

[32] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.

[33] Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,

[34] et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.

[35] Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

[36] et sedentes servabant eum ibi.

[37] Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: β€œ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.

[38] Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

[39] Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

[40] et dicentes: β€œ Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ”.

[41] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

[42] β€œ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.

[43] Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: β€œDei Filius sum” ”.

[44] Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

[45] A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

[46] Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: β€œ Eli, Eli, lema sabacthani? ”, hoc est: β€œ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.

[47] Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: β€œ Eliam vocat iste ”.

[48] Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.

[49] Ceteri vero dicebant: β€œ Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ”.

[50] Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.

[51] Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;

[52] et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt

[53] et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.

[54] Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: β€œ Vere Dei Filius erat iste! ”.

[55] Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;

[56] inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.

[57] Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.

[58] Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.

[59] Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda

[60] et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.

[61] Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.

[62] Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum

[63] dicentes: β€œ Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: β€œPost tres dies resurgam”.

[64] Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: β€œSurrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore ”.

[65] Ait illis Pilatus: β€œ Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ”.

[66] Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.

Matthaeum β€” Chapters