Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:58

[1] Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.

[2] Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.

[3] Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,

[4] ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

[5] Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.

[6] Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

[7] Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.

[8] Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.

[9] Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,

[10] adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.

[11] Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;

[12] et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

[13] et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.

[14] Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;

[15] si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.

[16] Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.

[17] Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,

[18] ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

[19] Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;

[20] thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;

[21] ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.

[22] Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;

[23] si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt!

[24] Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.

[25] Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?

[26] Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?

[27] Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?

[28] Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.

[29] Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

[30] Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?

[31] Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”.

[32] Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis.

[33] Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.

[34] Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.

Matthaeum — Chapters