[1] Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:
[2] “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
[3] Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
[4] Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.
[5] Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
[6] reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
[7] Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
[8] Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
[9] ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.
[10] Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.
[11] Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
[12] et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.
[13] Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.
[14] Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.
[15] Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
[16] Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.
[17] Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ”.
[18] Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me tentatis, hypocritae?
[19] Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium.
[20] Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”.
[21] Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
[22] Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.
[23] In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
[24] dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.
[25] Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
[26] similiter secundus et tertius usque ad septimum.
[27] Novissime autem omnium mulier defuncta est.
[28] In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”.
[29] Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;
[30] in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.
[31] De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:
[32] “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
[33] Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.
[34] Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.
[35] Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
[36] “ Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”.
[37] Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
[38] hoc est magnum et primum mandatum.
[39] Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
[40] In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”.
[41] Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
[42] dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”.
[43] Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:
[44] “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
[45] Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”.
[46] Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.