Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:35

[1] Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.

[2] Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos

[3] ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.

[4] Et respondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis:

[5] caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;

[6] et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ”.

[7] Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?

[8] Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

[9] Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam.

[10] Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".

[11] Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.

[12] A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

[13] Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt;

[14] et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

[15] Qui habet aures, audiat.

[16] Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus

[17] dicunt: “Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis”.

[18] Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”;

[19] venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis ”.

[20] Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:

[21] “ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.

[22] Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.

[23] Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem.

[24] Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”.

[25] In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.

[26] Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.

[27] Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.

[28] Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

[29] Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.

[30] Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.

Matthaeum — Chapters