Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:40

[1] Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.

[2] At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”;

[3] et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.

[4] Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.

[5] Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.

[6] Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.

[7] At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”.

[8] Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?

[9] Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?

[10] Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?

[11] Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.

[12] Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

[13] Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.

[14] At illi dixerunt: “ Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”.

[15] Dicit illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.

[16] Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.

[17] Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.

[18] Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

[19] Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”.

[20] Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.

[21] Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.

[22] Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ”.

[23] Qui conversus dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum! ”.

[24] Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

[25] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

[26] Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

[27] Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.

[28] Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.

Matthaeum — Chapters