Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:00

[1] Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.

[2] Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”.

[3] Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”.

[4] Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?

[5] Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”?

[6] Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”.

[7] Et surrexit et abiit in domum suam.

[8] Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

[9] Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.

[10] Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.

[11] Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”.

[12] At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus.

[13] Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.

[14] Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”.

[15] Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.

[16] Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit.

[17] Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.

[18] Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”.

[19] Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.

[20] Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.

[21] Dicebat enim intra se: “ Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”.

[22] At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora.

[23] Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,

[24] dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum.

[25] At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella.

[26] Et exiit fama haec in universam terram illam.

[27] Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “ Miserere nostri, fili David! ”.

[28] Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt ei: “Utique, Domine”.

[29] Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”.

[30] Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”.

[31] Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.

[32] Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.

[33] Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “ Numquam apparuit sic in Israel! ”.

[34] Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”.

[35] Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

[36] Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.

[37] Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci;

[38] rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.

Matthaeum — Chapters