Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:58

[1] Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos

[2] dicens eis: “ Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.

[3] Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”.

[4] Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:

[5] “ Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ”.

[6] Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,

[7] et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.

[8] Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.

[9] Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.

[10] Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”.

[11] Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ”.

[12] Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,

[13] et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.

[14] Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.

[15] Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt

[16] et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”.

[17] Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.

[18] Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

[19] Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo ficulnea.

[20] Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo aruit ficulnea? ”.

[21] Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.

[22] Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.

[23] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.

[24] Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio:

[25] Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”;

[26] si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.

[27] Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.

[28] “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”.

[29] Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit.

[30] Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.

[31] Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicit illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei.

[32] Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

[33] Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

[34] Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.

[35] Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

[36] Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

[37] Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”.

[38] Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.

[39] Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.

[40] Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”.

[41] Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”.

[42] Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?

[43] Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.

[44] Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”.

[45] Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;

[46] et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Matthaeum — Chapters