[1] Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
[2] Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius,
[3] Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus,
[4] Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
[5] Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “ In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis;
[6] sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
[7] Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”.
[8] Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date.
[9] Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
[10] non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
[11] In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis.
[12] Intrantes autem in domum, salutate eam;
[13] et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur.
[14] Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
[15] Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
[16] Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
[17] Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
[18] et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus.
[19] Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
[20] Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
[21] Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
[22] Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
[23] Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
[24] Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
[25] Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
[26] Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
[27] Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta.
[28] Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.
[29] Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
[30] Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
[31] Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
[32] Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;
[33] qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
[34] Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.
[35] Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam:
[36] et inimici hominis domestici eius.
[37] Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus;
[38] et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
[39] Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
[40] Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
[41] Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
[42] Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.