[1] In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
[2] Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
[3] At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
[4] Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
[5] Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
[6] Dico autem vobis quia templo maior est hic.
[7] Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.
[8] Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
[9] Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
[10] et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”, ut accusarent eum.
[11] Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
[12] Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”.
[13] Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
[14] Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
[15] Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
[16] et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
[17] ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
[18] “ Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
[19] Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
[20] Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
[21] et in nomine eius gentes sperabunt ”.
[22] Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
[23] Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”.
[24] Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
[25] Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
[26] Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?
[27] Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
[28] Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
[29] Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
[30] Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
[31] Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
[32] Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
[33] Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
[34] Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
[35] Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
[36] Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
[37] ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.
[38] Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus a te signum videre ”.
[39] Qui respondens ait illis: “ Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
[40] Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
[41] Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!
[42] Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
[43] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
[44] Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.
[45] Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.
[46] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
[47] Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ”.
[48] At ille respondens dicenti sibi ait: “ Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”.
[49] Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei.
[50] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.