[1] Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
[2] Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius,
[3] Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
[4] Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,
[5] Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,
[6] Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
[7] Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,
[8] Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,
[9] Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,
[10] Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam,
[11] Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
[12] Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,
[13] Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor,
[14] Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud,
[15] Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,
[16] Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
[17] Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
[18] Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
[19] Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
[20] Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
[21] pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
[22] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
[23] “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
[24] Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam;
[25] et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum.