Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:54

[1] Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.

[2] Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

[3] Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant ”.

[4] Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.

[5] Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

[6] et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.

[7] Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.

[8] Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

[9] et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”.

[10] Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”.

[11] Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

[12] Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.

[13] Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam

[14] in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:

[15] “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;

[16] populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ”.

[17] Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.

[18] Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.

[19] Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”.

[20] At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.

[21] Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.

[22] Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.

[23] Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.

[24] Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.

[25] Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.

Matthaeum — Chapters