[1] Nolite iudicare, ut non iudice mini;
[2] in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
[3] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
[4] Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo?
[5] Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
[6] Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
[7] Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
[8] Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
[9] Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
[10] Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
[11] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
[12] Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
[13] Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;
[14] quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
[15] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
[16] A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?
[17] Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit;
[18] non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
[19] Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
[20] Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
[21] Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
[22] Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”.
[23] Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
[24] Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
[25] Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
[26] Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
[27] Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ”.
[28] Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;
[29] erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.